Theodorus Batatzes
Theodorus Batatzes (Graece Θεόδωρος Βατάτζης; floruit saeculo XII) fuit nobilis Byzantinus qui dux Ciliciae meruit et in proelio apud Neocaesaream anno 1176 interfectus est. In matrimonium duxit Eudociam Comnenam, imperatoris Ioannis II filiam, et ex ea genuit:
- Andronicus Comnenus Batatzes qui eodem proelio ac pater interfectus est
- Ioannes Comnenus Batatzes, imperii affectator, mortuus 1182
- Isaacius Comnenus Batatzes, anno 1182 excaecatus
- Alexius Comnenus Batatzes, anno 1182 excaecatus, pater (si recte distinguitur) Isaacii Comneni sebastocratoris
- Anna Comnena Batatzaena, quae Alexio Branae nupsit
- Theodora Batatzaena, imperatoris Manuelis I amasia
Nexus externi
recensere- "Theodoros Batatzes" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); "Evdokia Komnene" ibidem
Bibliographia
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |