Phytalus (Graece Φύταλος) in mythologia Graeca fuit heros et rex Atticae qui Demetrem Persephonen petentem hospitio invitavit, unde Demeter, gratiam referens, Phytalo ficum dedit. Colebatur Phytalus Eleusine. Eius sepulcrum in demo Laciadis iuxta flumen Cephissum monstrabatur.[1]

Tradebant gentiles gentis Phytalidarum, qui se a Phytalo ortos fuisse dicebant, Theseum purgavisse caedum ab eo in itinere a Troezene ad Athenas factarum, Theseique cultum heroici aevis recentioribus regere creatos fuisse, pro hospitio compensatos.[2]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.37.2 (quod inscriptionem super sepulcrum Phytali habitam adfert).
  2. Plutarchus, Vita Thesei, 12.1 et 23.3.
 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!