Mergefrom.svg
Suademus, ut haec pagina ad "Photographia cubicularis" moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Photographia cubicularis. Please give your opinion on the talk page.
Deutsch
Deutsch
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Photographia cubicularis zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Photographia cubicularis. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.

Photographia boudoir[1] (Anglice boudoir photography) est genus photographicum quod saepissime mulieres, rarissime homines, seminudas et voluptarias effingit. Saepe persona photographiae in indumenta intima (strophium, subligatura, alia subterindumenta) aut plane nudam effingitur. Haec opera photographica subtiliter erotica in studio aut in cubiculo fiunt.

Mulier quae indumenta intima induit in photographia boudoir.

EtymologiaRecensere

Boudoir, vocabulum Francogallicum, e verbo temporale bouder oritur, quod circiter scilicet 'supercilium facere' et 'cubiculum' significat.[2]

ModusRecensere

 
Photographia boudoir quae mulierem plane nudam effingit.

Persona quae in photographia boudoir effingitur corporis habitum componit. Persona effincta crebro semivestita est, tamen, nuditas mulieris aut viri saepior tacita quam expressa est. Saepe hae photographiae ante nuptias fiunt futuros maritos vel uxores ad admiratione afficiendum die matrimonii,[3] namque in Britanniarum Regno, hoc genus photographicum commune apud mulieres nupturas est.

In photographia boudoir colorum ratio imaginis cutem in lucem profert atque atmosphaera? intima fit a breve longinquitate conspectus, sed photographiae etiam nigrae et albae sunt. Photographia pin-up appellata photographos ad creandum hoc genus photographicum concitavit.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vide historiam photographiae boudoir. (Anglice).
  3. Vide hic. (Anglice).

BibliographiaRecensere

  • Meola, Christa, The Art of Boudoir Photography: How to Create Stunning Photographs of Women, New Riders, 2013.
  • Lark, Jessica, Elegant Boudoir Photography: Lighting, Posing, and Design for Exquisite Images, Amherst Media, 2014.
  • Venticinque, Mario, Boudoir Photography, Amphoto, 1986.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad photographiam boudoir spectant.