Philippus de Bello Manerio
Philippus de Bello Manerio sive de Bellomanerio (circa 1248-1296) fuit miles litteratus, ballivus atque senescallus, ambasciator, legum terra peritissimus, iurisconsultus Francogallicus, per saeculum 13° in Francia.
Vita
recensereNobili loco natus circa 1248, Ludovico IX regnante, Lorriaci[1] (Francogallice Lorris) pago Vastinensi[2] (Francogallice Gâtinais) probabiliter Philippus de Bello Manerio studia iuridica exercuit in studio Aurelianensi deinceps universitate Bononiensi[3]. Quia filius natus minor Philippi de Remiaco senioris de Bello Manerio hereditas senioratici de Bello Manerio ad primogenitum suum Girardum adibit, sed Philippus (secundus) sub eodem nomine ad posteritatem manebit ob cessione istius feodi patrimonialis ab Girardo ante annum 1280[4]. Per annos quattuor, de 1266 ad 1269, in Anglia commoratus est comitis Simonis de Monte Forti pro servitio qui barones rebellatos Angliae in regem Henricum III ducebat. Cursus honoris eius satis notus est, fuit vicissim ballivus Claromontium[5] pago Bellovacensi (1272-1283), senescallus Pictaviensis (1284-1287), senescallus Xanctoniensis Santoniave (Francogallice Saintonge) (1287-1288), anno 1289 una cum aliis in ambasciatam Franciae a rege demandatam concucurrit apud Nicolaum IV et Romam petit probabiliter quo de corona impositione ad caput Carolis II Claudi ut rex Siciliae quadrat[3], eodem anno ballivus Turonensis fuit, dein ballivus Viromandensis (1289-1291), per annos 1291 et 1292 missus est apud Sanctum Quintinum pro exercitu Hannoniae instruendo Flandriae comitatus in invasionem spectantia. Ab anno 1292 usque ad excessum vitae, et ballivia Silvanecti adsumpsit et coniecit in secundas nuptias Mabilia de Bova (vulgo Mabille de Boves) domicella Fiscanni [6] quadam (Francogallice Fécamp) ex familia vetere. Defuncto Moncelli (Francogallice Moncel) die 7 Iunii anni 1296 ubi manerium aedificaverat, uxorum eius sepulturas duas inter sepultus est ecclesia dominicana Compendii[4]. Post mortem pecunia a se debita erga aerarium relicta, pro exsolutionem istius Philippus Pulcher in manerium Moncelli manus iniecit ac postea ubi abbatia Clarissae condidit.
Opera
recensereAnnum 1283 edidit Consuetudinem Bellovacensem[7] (Francogallice Coutumes de Beauvoisis), ob opus istud Carolus Montesquieu in « De spiritu legum » Bellum Manerium « lux quadam eius aetatis atque lux magna » esse aestimat[8]
Bibliographia
recensere- Arthur Auguste Beugnot, comte, "Notice sur Philippe de Beaumanoir" in Les coutumes du Beauvoisis, par Philippe de Beaumanoir, Lutetiae, 1842, apud Jules Renouard, T. I. Francogallice
- Louis Gabriel Michaud, Bibliographie universelle ancienne et moderne, Lutetiae, 1854, chez Madame C. Desplaces, T.III, p. 394. [6] Francogallice (apud Libri Googles)
- Henri-Léonard Bordier, Philippe de Remi, sire de Beaumanoir, Lutetiae, 1869, Librairie Techener. [7] Francogallice (apud Libri Googles)
Notae
recensere- ↑ L. Jarry, Guillaume de Lorris et le testament d’Alphonse de Poitiers, Aurielani, 1881, H. Herluissson Libraire éditeur. [1] Francogallice
- ↑ Philippe de Remi, Le roman de la Manekine, Amstelodami, 1999, ISBN 90-420-0614-5. [2] Anglice et Francogallice antiquo
- ↑ 3.0 3.1 Arthur Auguste Beugnot, comte, "Notice sur Philippe de Beaumanoir" in Les coutumes du Beauvoisis, par Philippe de Beaumanoir, Lutetiae, 1842, apud Jules Renouard, T. I.
- ↑ 4.0 4.1 Henri-Léonard Bordier, Philippe de Remi sire de Beaumanoir, Lutetiae, 1869, Librairie Techener. [3] Francogallice (apud Libri Googles)
- ↑ A. Girault de Saint-Fargeau, Dictionnaire géographique, industriel et commercial de toutes les communes de la France, Lutetiae, 1844, Firmin Didot, p. 597. [4] Francogallice (apud Libri Googles)
- ↑ Charles Homer Haskins, Norman institutions, Clark, Novae Caesareae, 2007, The Lawbook Exchange, Ltd. [5] Anglice Latine (apud Libri Googles)
- ↑ Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis: II editio anno 1710 in MATEO-Projekt Thesaurus Eruditionis Universitas Manhemiensis
- ↑ Carolus Montesquieu, De spiritu legum, L. 28, Cap. 45.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Biographia et opera Philippi de Bello Manerio in situ interretiali oppiduli Remiaci
- Coutumes de Beauvaisis, T. 1, in situ interretiali BNF Gallica
- Coutumes de Beauvaisis, T. 2, in situ interretiali BNF
r Gallica]