Philippus Drocensis
Philippus (natus anno circiter 1158; mortuus die 4 Novembris 1217) fuit filius natu tertius Roberti I comitis Drocensis neposque regis Francorum Ludovici VI (germanus igitur regis Philippi II). Suadente patruo Henrico archiepiscopo Remensi, Philippus electus est episcopus Bellovacensis die 17 Maii 1176, sed mox anno 1179 cum Henrico comiti Campaniensi et Petro de Cortiniaco ad Terram Sanctam profectus est. In Franciam reditus anno 1180 sacratus est. Rursus anno 1188 Gisortii Cruce signatus est ut iuxta Philippum II regem ad Orientem in tertia expeditione sacra properaret. Fautor fuit Philippi II et inimicus Ricardi I Angliae qui eum in carcere tenuit. Anno 1210 iuxta fratrem Robertum in expeditionem sacram contra Albigenses participavit rursusque anno 1215.[1]
Notae
recensere- ↑ Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 174-184, 550
Bibliographia
recensere- James A. Brundage, "The Crusade of Richard I: Two Canonical Quaestiones" in Speculum vol. 38 (1963) pp. 443-452
Nexus externi
recensere- "Robert de France (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)