Philippus (comes Flandrensis)
Philippus (natus anno fere 1136; Accone mortuus die 1 Iulii 1191), filius Theoderici Lotharingiae uxorisque eius secundae Sibyllae (Fulconis Andegavensis filiae), fuit ab anno 1168 comes Flandrensis, patri successor. Anno 1177 Cruce signatus expeditionem sacram suscepit ad Terram Sanctam, unde dum redit, Constantinopolim profectus, de nuptiis Agnetis principissae cum Alexio imperatore futuro concordiam fecit.
Philippus Flandrensis, suadente rege Ludovico VII, praecipue annis 1179-1181 iuvenis regis Francici Philippi II fuit consiliarius, "cuius consilio [rex] tyrannidem coepit exercere in populo Gallicano" sicut adseverat auctor Gestarum Regis Henrici Secundi.[1] Is matrimonium Isabellae Hanoniensis, neptis suae, cum rege Philippo suasit. Auctor Anglicus Gervasius Cantuariensis allocutionem Philippi Flandrensis aut refert aut fingit, qui principem Anglicum Ricardum sic anno 1187 de rege Philippo praeceperit:
- Valde insipienter agis et non bono uteris consilio qui contra donimum tuum ... armatus incedis ... Aetas iuventutis suae tibi contemnenda non est. Iuvenis quidem aetate est, sed animo senilis, prudens in agendis et strenuus, et malorum maxime memor congestorum, non inmemor penitus beneficiorum. Expertis credendum est: ego enim quandoque eidem infestus fui, sed cum multo dispendio etiamnunc poenitentiam ago.[2]
Philippo dicavit Christianus de Trecis opus ultimum suum Perceval.
Bis uxores duxit, quarum primam Elisabetham Viromandensem, Bellovacis anno 1156. Hanc in adulterio deprehensit, sicut narrat Radulphus de Diceto. Amasium Gualterum de Fontibus die 14 Augusti 1175 "ictibus clavarum iussit interfici ... et eius cadaver caput habens inversum in sella secessui deputata ... suspendi; ut etiam nihil crudelitati deesset et ut plene saeviret in mortuum sic ignominiose suspensum fractis parietibus sub edicto datum est exponi publicis aspectibus concurrentium".[3] Marita altera fuit Theresa (quae et Mathildis), regis Alphonsi I Portugalliae filia. E paelice quadam filium nothum genuit Theodericum qui domnicellam Cypri, Isaacii Comneni filiam, in matrimonium duxit.
Philippus dum in tertia expeditione sacra participat iuxta Acconem mortuus est sine prole legitimo. Haeres fuit soror Margarita. Philippus Flandrensis, si Gualtero Map credimus, "omnium huius temporis principum, excepto nostro, strenuissimus est armis et regimine, postquam Henricus rex iunior decessit."[4]
Fontes de vita Philippi
recensereNotae
recensere- ↑ Gesta Regis Henrici Secundi [vol. 1 p. 244 Stubbs]
- ↑ Gervasius Cantuariensis, Chronica anno 1187; Baldwin (1986) p. 30
- ↑ Radulphus de Diceto, Imagines historiarum anno 1175
- ↑ Gualterus Map, De nugis curialium 4.1
Bibliographia
recensere- Helen Adolf, "A Historical Background for Chrétien's Perceval" in PMLA vol. 58 (1943) pp. 597-620
- John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0-520-07391-6) pp. 6, 15-17, 22-24, 29-33 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
- Jim Bradbury, Philip Augustus: King of France 1180-1223 (Londinii: Longman, 1998. ISBN 0-582-06058-3) pp. 39-62 et alibi
- J. Dunbabin, "William of Tyre and Philip of Alsace, Count of Flanders" in Mededelingen van de Koninklijke Akademie voor Wetenschappen, Letteren en Schone Kunsten van België: Klasse der Letteren vol. 48 (1986) pp. 111-117
- Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 978-0-521-64187-6) pp. 119-138 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
- William A. Nitze, "The Bleeding Lance and Philip of Flanders" in Speculum vol. 21 (1946) pp. 303-311
- Jonathan Phillips, Defenders of the Holy Land: relations between the Latin East and the West, 1119-1187 (Oxonii: Clarendon Press, 1996) pp. 231-250 et alibi
- H. van Werveke, Een Vlaamse graaf van Europees formaat: Filips van de Elzas. Haarlem, 1976
- H. van Werveke, "La contribution de la Flandre et du Hainaut à la troisième croisade" in Moyen Age vol. 78 (1972)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Philippus (comes Flandrensis) spectant. |
- "Philippe de Flandre" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)