Aperire sectionem principem
Petrus Lorre, histrio

Petrus Lorre (vere: Ladislaus/László Löwenstein; natus die 26 Iunii 1904 ad Ružomberok in Slovacia, mortuus die 23 Martii 1964 Angelopoli) fuit actor Austro-Hungaricus germanophonus.

VitaRecensere

Negotiatoris filius annos quattuor natus matrem amittit; pater denuo nuptias agit et cum familia Vindobonam commigrat. Absolutorio scholastico recepto Ladislaus artem argentarii consiliarii discat; sed mox instructio Ladislao obstinatissimo ceditur. Se aggregat histrioni Iacobo Moreno, in cuius theatro ex improvisu partes agere docetur. Moreno modum psychodramaticum in artem theatralem introduxisse fertur; a Moreno Ladislaus pseudonymum artisticum nanciscitur. Anno 1924 Vratislaviae in Theatro Lobe & Thalia laborat, annis 1925 et 1926 Turici in Theatro dramatico, annis 1926 et 1927 Vindobonae in theatro Kammerspiele, anno 1928 ibidem in Theatro Caroli. Bertoldus Brecht vocat Petrum Lorre Berolinum (Theater am Schiffbauerdamm) vere anni 1929 partibus Fabiani agendis in dramate Pioniere in Ingolstadt Mariae Ludovicae Fleißer. In isto theatro et in theatro Volksbühne varias alias partes agit (e.g. Dantons Tod Georgii Büchner, Frühlingserwachen Francisci Wedekind, Mann ist Mann).

Anno 1931 in pellicula Frederici Lang praetitulata M - Eine Stadt sucht ihren Mörder partes hominis criminalis infirmi Beckert agit et subito histrio in tota Germania satis illustris fit. Postea denuo in theatris variis laborat (e.g. anno 1932 apud "Kabarett der Komiker") in pelliculis conficiendis (e.g. Die Koffer des Herrn O.F.).

Cursus honorum in America et reditusRecensere

Iudaeus Germaniam deserit mense Martio 1933; primo Vindobonam redit, tunc Lutetiam venit ("Du haut en bas") et anno 1934 in Angliam (propter pelliculam The Man Who Knew Too Much (scaenarum dispositore Alfredo Hitchcock). Ibi in matrimonium ducit actricem Caeliam Lovsky. Mense Iulio 1934 ad Ruscisilvam pervenit a domu artium Columbia illuc vocatus. Pellicula eius prima in America facta nuncupatur Mad Love. Annis a 1936 ad 1939 mercennarius est apud domum 20th Century Fox, ubi in serie Mr. Moto denuo partes hominis obliqui agit. Anno 1941 partes Joel Cairo agit in pellicula The Maltese Falcon domus Warner Bros.; consuetudinem contrahit cum Humphredo Bogart et cum Sydney Greenstreet. Apud domum Warner Bros. operam dat usque annum 1946. Anno 1945 in matrimonium ducit actricem Catharinam Verne, uxorem sibi secundam.

Textus ab ipso Bertoldo Brecht in Petri Lorre ingenium accurate exarati a domibus diversis refutantur; domus propria artistica quoque eventu bono caret, quamvis Lorre institor praeconia multa faciat. Lorre iterum apud radiophoniam laborat. Anno 1949 domus eius turbatur mergiturque. Denique in Europam revenit mense Iunio 1949 et praelectiones recitationesque agit in Anglia et in Germania. Profugis in castris degentibus quoque artes suas libentur exhibet exponit praesentat. Anno 1950 auctor et dispositor fit in pellicula Der Verlorene ubi agitur de homine sapienti occisore. Sed ille necator a paenitentia agenda prohibetur quippe qui a Nazistis maioris momenti habeatur et homo protegendus. Proh dolor opus hoc non bene a spectatoribus accipitur, ut Lorre denuo in Americam una cum tertia uxore Anna Maria Brenning redire cogatur.

Histrio in theatris ad litus orientalem sitis est, antequam denuo in pelliculis appareat. Multum laborat pro televisione quoque. Velut Vincentius Price et Boris Karloff (cf. Tales Of Terror; The Raven) in opere The Comedy Of Terrors denuo partes horrifici hominis agit.

Nexus externiRecensere