Petrus Fermatius
Petrus Fermatius[1] (Francogallice Pierre de Fermat, natus in Beaumont-de-Lomagne die 17 Augusti 1601; mortuus Castris Albigensium die 12 Ianuarii 1665) fuit mathematicus et iurisperitus Francogallicus. Studium de theoria numerorum et calculo infinitesimali fecit. Etiam geometricam analyticam, probabilitatem et refractionem studuit.
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 1607; Beaumont-de-Lomagne
Obitus: 12 Ianuarii 1665; Castra Albigensium
Patria: Francia
Obitus: 12 Ianuarii 1665; Castra Albigensium
Patria: Francia
Officium
Familia
Coniunx: Louise de Long
Theorema Ultimum recensere
Conferatur pagina principalis Theorema Ultimum Fermatianum.
Dicitur scripsisse Petrus Fermatius "Theorema Ultimum Fermatianum" in margine editionis Diophanti:
- Cubum autem in duos cubos, aut quadrato-quadratum in duos quadrato-quadratos, et generaliter nullam in infinitum ultra quadratum potestatem in duos eiusdem nominis fas est dividere cuius rei demonstrationem mirabilem sane detexi. Hanc marginis exiguitas non caperet.
Hoc theorema est denique anno 1995 a mathematico Britannico Andrea Wiles demonstratum.
Notae recensere
Nexus externi recensere
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Fermatium spectant. |