Wikidata-logo.svg Paulus de Chapeaurouge
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Decembris 1876; Hamburgum
Obitus: 5 Octobris 1952; Hamburgum
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Hamburg Bürgerschaft
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Factio Theodisca Popularis, National Liberal Party
Religio: Protestantes

Memoria

Laurae: Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Paulus de Chapeaurouge (natus die 11 Decembris 1876 Hamburgi, mortuus 3 Octobris 1952 eodem loco) vir publicus Theodiscus factionis Nationalis Liberalis, deinde DVP, postremo CDU fuit.

Iuventus et munusRecensere

Chapeaurouge anno 1895 testimonium maturitatis accepit et deinde Friburgi, Monachii Berolinique iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1899 primam probationem accepit, anno 1899 doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1899/00 Vimariae militavit. Deinde referendarius fuit et anno 1903 secundam probationem adeptus est. Deinde causidicus et ab anno 1904 etiam notarius fuit. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1933 Nazistae eum accusaverunt, ad usque annum 1936 notarius operam dare ei non licebatur.

Cursus honorumRecensere

Chapeaurouge fautor Factionis Nationalis Liberalis erat. Ab anno 1917 ad usque 1932 legatus ad Civitatem Hamburgensem, parlamentum urbis hanseaticae, fuit. Anno 1918 cum aliis factionem DVP Hamburgi condidit. Annis 1920 - 1924 factionem in Hamburgo rexit. Annis 1924 - 1933 senator Hamburgensis erat, i.e. administer. Cum Nazistae et Hamburgi rerum potiti essent, Chapeaurouge dimissus est. Bello Orbis Terrarum II finito primo "Foedus Patrioticum Hamburgensem" condidit, anno 1946 ad factionem CDU accessit. Annis 1946 ad usque mortem iterum legatus ad Civitatem Hamburgensem erat. Anno ab Hamburgo urbe patria 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret.

Nexus externiRecensere