Paulus Andreae filius Fedotov (Russice Павел Андреевич Федотов, tr. Pavel Andreevič Fedotov; Moscuae natus die 22 Iunii[1] 1815, Petropoli mortuus die 14 Novembris[2] 1852) fuit pictor Russicus, conditor realismi critici in arte pingendi Russica.

Wikidata Paulus Fedotov
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Fedotov: imago
Paulus Fedotov: imago
Nativitas: 22 Iunii 1815; Moscua
Obitus: 14 Novembris 1852; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Smolenskoye Orthodox Cemetery, Sepulcretum Tichvinense
Encore, rursus Encore, pictura ultima Pauli Fedotov (non finita)

Vita et opera

recensere

Ab annis suis iuvenis munus militare fungens, praefectus militum minor factus, sua voluntate arte pingendi studere et tempore a munere sua principali non occupato picturas creare incepit. Postquam Nicolaus I, Russiae imperator, unam e picturis Pauli Fedotov visit, permissionem eo dedit ut munus militare linquat et se arte pingendi dedicet, stipendio utens. Quum stipendium illud satis parvum fuit, Fedotov inspiratus dimissionem obtinuit et se arte dedicavit, initio vitam militarem et dein plerumque vitam cotidianam pingens (etiam nonnumquam versus picturas eius explanantes fecit). Gradatim factus est pictor satis clarus, et anno 1848 titulum academici artis pingendi ab Academia Artium Petropolitana obtinuit. Problemata tamen habuit cum censura Imperii Russici. Tenero anno 1852 dementivit et nonnullos menses post in dementium valetudinario obiit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Fedotov spectant.
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • • Grove Art