Paulus Broca (natus in Sainte-Foy-la-Grande die 28 Iunii 1824; Lutetiae mortuus die 9 Iulii 1880) fuit medicus, anatomus, et anthropologus Francicus. Qui fuit sodalis Academiae Medicorum Francicae et est unus e septuaginta duobus hominbus quos effigies Turris Eiffeliae commemorat.

Paulus Broca

Vita recensere

Studiis medicinae perfectis, professor Lutetiae in valetudinario chirurgico factus est. Anno 1859 autem societatem anthropologicam Lutetiensem condidit, cui secretarius usque ad mortem erat. Anno 1867, laboratorium anthropologicum constituit, cui annum 1876 schola quaedam anthropologiae dedicata feliciter addita est.

Broca apparatus varios exasciatos et utilissimos excogitavit construxitque. Mensurae rationes accuratas in rebus anthropologicis et neuropsychologicis proponit, et calvarias hominum metiendas esse putavit. Coniunctiones inter intellectum et calvariarum magnitudinem indicabat, necnon locum in cerebro, qui loquelam edere facit, evidenter monstravit. Unde nodus cerebralis is pro eo nominatus est. Anno 1872 in cunis stabat sodalitati de scientiis promovendis Association française pour l'avancement des sciences. Insuper anno 1888 senator reipublicae Francicae creatus est.

Haec opera scripsit: De l'étranglement dans les hernies abdominales (1853, editio altera 1856); Des anévrismes et de leur traitement (1856); L'ethnologie de la France (1859); Etudes sur les animaux ressuscitants (1860); Recherches sur l'hybridité animale en général et sur l'hybridite humaineen particulier (1860); Sur les leporides ou métis du l'évre et de la lapine (1862); Instructions générales pour les recherches anthropologiques (1865, ed. secunda 1879); Traité des tumeurs (1865–1869, tomis duobus); Mémoires sur les caractères physiques de l'homme préhistorique (1869); Mémoires d'anthropologie (1871–83, tomus quattuor; tomus quintus: Mémoires sur le cerveau de l'homme et des primates, edidit Pozzi, 1888); Sur l'origine et la répartition de la langue basque (1875).

Una cum Bonamy et E. Beau emendavit opus Atlas d'anatomie descriptive du corps humain (1841–66, tomis quattuor cum tabulis CCLVII). Lutetiae in eius honorem anno 1887 monumentum erectum est, Chopin? sculptore.

Nexus externi recensere