Paulus Fridericus Bowles (30 Decembris 191018 Novembris 1999) fuit compositor, scriptor, et interpres Americanus exsul.

Paulus Bowles, in familia classis mediae Novi Eboraci alitus, cum iuvenis ingenium musicae et scribendi ostenderet, in Universitate Virginiae eruditus, nonnulla itinera ad Lutetiam annis inter 1930 et 1940 fecit. Musicae studuit sub aegide Aaronis Copland, et musicam pro productionibus theatricalibus Novi Eboraci composuit, cum aliis compositionibus. Successum criticum et popularem anno 1949 consecutus est, cum liber The Sheltering Sky, suae primae mythistoriae in Africa Septentrionali Francica constituta, regione quam anno 1931 primum visitaverat, editus est.

Anno 1947, Bowles Tingi Maroci consedit, et Ioanna Bowles uxor anno sequente advenit. Praeter hiemes quas in Taprobane decennio 196 ineunte degit, Tingi reliquos vitae annos quinquaginta duos habitavit. Bowles mortuus est anno 1999, anno aetatis suae octogensimo octavo. Sui pulveres in Coemeterio Lakemont in superiore civitatis Novi Eboraci parte sepulti sunt.

BibliographiaRecensere

Biographiae et memoriaeRecensere

Iudicium litterariumRecensere

Conloquia prolataRecensere

Catalogus et editiones tabulariaeRecensere

Aliae resRecensere

  • Choukri, Mohamed. 1997. Paul Bowles: Le Reclus de Tanger.
  • Green, Michelle. 1991. The Dream at the End of the World: Paul Bowles and the Literary Renegades in Tangier. ISBN 0-06-016571-5.
  • Hopkins, John. 1998. The Tangier Diaries. ISBN 9322745010.
  • Swan, Claudia, ed. 1995. Paul Bowles: Music. Novi Eboraci: EOS Music. ISBN 0-9648083-0-7.
  • Woolman, David. 1998. Stars in the Firmament: Tangier Characters 1660–1960. ISBN 1-57889-068-3.

Nexus externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Paulum Bowles spectant.

Situs propriusRecensere

Scriptura et musicaRecensere

ColloquiaRecensere

Laudationes et recognitionesRecensere