Vide etiam paginam discretivam: Patroclus (discretiva)

Patroclus (Graece: Πάτροκλος) fuit praefectus classis (nauarchus) Ptolemaei II regis Aegypti.

Promuntorium Sunium cum insula Patrocli in recessu

Bello Chremonideo contra Antigonum II regem Macedonum Patroclus anno 265 a.C.n. classem Aegyptiacam in Aegaeum mare duxit, ut Athenas adiuvaret. Insulam tum incolis carentem promuntorio Sunii obiectam occupavit ac munivit. Inde Patroclus Saronicum sinum saepivit, donec Athenae se Antigono dedere debuit. Insulae, cuius nomen pristinum ignotum est, adhuc nomen Patrocli est.

FontesRecensere

NotaeRecensere


BibliographiaRecensere

  • S. Marcel Launey: Études d'histoire hellénistique, II: L'exécution de Sotades et l'expédition de Patroklos dans la mer Égée (266 av. J.-C.) (1945)