Pasithea
Vide etiam paginam discretivam: Pasithea (discretiva).
Pasithea (Graece Πασιθέα vel dialecto epica Πασιθέη) est, si lectionibus Homericis credimus, una e Charitibus seu Gratiis iuvenioribus;[1] secundum Statium autem illa maior natu est.[2] Nonnus sic nomina trium Charitum ordinat: Pasithea, Peitho, Aglaia.[3] Quidam Charites filias Iovis esse asseverant, alii Pasitheam filiam Dionysi et Herae;[4] secundum nonnullos est uxor Hypni.[5]
Notae
recensere- ↑ Ilias 14.275-276.
- ↑ Statius, Thebais 2.285.
- ↑ Nonnus, Dionysiaca 24.263.
- ↑ Nonnus, Dionysiaca 15.91, 31.186.
- ↑ Ilias 14.275-276; Antipater Thessalonicensis apud Anthologiam Graecam 9.517; Quintus Smyrnaeus, Posthomerica 5.403; Nonnus, Dionysiaca 33.40, 47.278.
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |