Parzival
Parzival est epicum carmen Germanicum a Wolframo de Eschenbach lingua Alto-Theodisca media annis ab 1200 ad 1225 fere compositum,[1] in quo narrantur res audaces et periculosae a Parzivale,[2] quodam equite mensae rotundae, susceptae. Origo operae melicae Parsifal a Ricardo Wagner anno 1882 facta est.
In Parzival duae magnae narrationes coniunguntur: scilicet fabula de sancto Gradali et historiae Arthurianae de equitibus mensae rotundae.
De textu
recensereParzival, quod in editionibus hodiernis in libros sedecim divisum est, ex quinque et viginti fere milibus binorum versuum constat. Multum ex illa narratione de scutella gradali (Graal) (nondum confecta), ex narratione Perceval ou le Conte du Graal a Christiano de Troyes facta, Wolframus de Eschenbach sumpsit. Quamquam dicit ille quendam Kyot le Provençal alium fontem operis praebuisse, hoc ab eruditis magni habitum non est.
Libro primo Gandinus rex, Parzivalis avus, mortuus est. Filius natu maximus, Galoes, regnum accipit sed fratri suo Gahmureto terram Aniou cedit. Gahmuret tamen fratre et matre discedit ad serviendum caliphae Bagdatensi, ut praeclarior fiat. Gahmuret cum ista audacia perfecisset, quae solum breviter in textu describuntur, ad Zazamanc, regnum Africanum, iter facit, cuius caput Patelamunt a duobus aliis exercitibus obsidetur. Legio Europaea, ducta ab Huitegero Scoto, Gaschiero Normano, Killiriacac Champagnano, et a Kaylet patrueli Gahmureti, illis octo portis orientalibus adsedit, et legio Maura Razalicis regis de Azagouc illis octo occidentalibus.
Gahmuret ministerium urbis obtulit, quod Belcane regina accepit. Ille Gaschierum, Hieutegerum, Razalicem vicit, sed vitavit quin in equis cum Kaylet propter consanguinitatem juxtaret. Killiriacac iam ab exercitibus Patelamuntianis capto, Gahmuret omnino vicit. Reginam Belacanen in matrimonium duxit et factus est rex super Zazamanc et super Azagouc. sed cum pace erat taedium, et Gahmuret clam navem conscendit, uxore sua relicta, quae praegnans est. Belacane postea filium Feirefiz edidit, cui cutis nigra est cum albis maculata.