Vide etiam paginam discretivam: Parana

Parana[1] (Hispanice Río Paraná; Portugallice Rio Paraná; Guaranice Ysyry Parana) est flumen in regione australi Americae Australis mediae situm, quod per Brasiliam, Paraquariam, et Argentinam nonnulla 4880 chiliometra fluit.[2] Inter flumina Americae Australis, longitudine secundum est, post Flumen Amazonum. Primum cum flumine Paraquaria confunditur, porroque secundo flumine cum flumine Uraquaria ad flumen Argenteum efficiendum, quod in Oceanum Atlanticum defluit. Primus Europaeus qui amnem exploravit fuit Sebastianus Cabot Anglicus, cum anno 1526 pro Hispania navigaret.

Flumen Parana prope urbem Zarate in Argentina.

Notae recensere

  1. "Paranae fluminis ostium" (p. 525 apud Google Books). "Iter in civitatem Boni aëris, flumen Parana ..." (p. 378 apud Google Books)
  2. "Parana River," Encyclopædia Britannica (Encyclopædia Britannica Online, 26 Maii 2012). "Rio de la Plata," Encyclopædia Britannica (Encyclopædia Britannica Online, 26 Maii 2012).

Bibliographia recensere

  • Cushing, Colbert E., Kenneth W. Cummins, et G. Wayne Minshall. 2006. River and Stream Ecosystems of the World: With a New Introduction. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520245679.
  • Gianello, Leoncio. 1951. Historia de Entre Ríos (1520–1910). Biblioteca Entrerriana "General Perón," 3. Paraná: Ministerio de Educación.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Parana spectant.