Pappus Alexandrinus
Pappus Alexandrinus (Graece Πάππος ὁ Ἀλεξανδρεύς), qui fine saeculi III vel saeculo IV floruit, fuit mathematicus et mechanicus Graecus.
Vita et opera
recensereVita Pappi plane ignota est. Opus magnum Pappi est Mathematicae collectiones (Συναγωγή), quod in occidente ignotum erat, donec Federicus Commandinus Latine eas vertit et edidit anno 1589. In linguam Europaeam novam, nempe Francogallicam, primo Paulus ver Eecke Collectiones vertit anno 1933[1]. Tria problemata geometriae Graecae famosae, ut quadratura circuli, duplicatio cubi[2], trisectio anguli et historia solvendi eas e libro Pappi nota sunt. Permulta opera mathematica Graeca perdita Pappus enarrat.
Etiam commentarii Pappi in Almagestum Ptolemaei[3] servati sunt; composuit Pappus commentarios perditos in Elementa Euclidis et in Analemma Diodori Alexandrini.
Mathematicae collectiones
recensereOcto libros Pappus composuit, sed prima deperdita est.
Fragmenta libri secundi de modo multiplicationis Apollonii Pergaei narrant.
In libro tertio problemata duplicationis cubi, polygoni et trisectionis anguli enarrantur et quomodo mathematici Graeci ea solvere temptavissent. De mediis et medianis doctrina sequitur; medium arithmeticum, geometricum, harmonicum definiuntur. De quinue polyhedris rectis, in sphaeram inscriptis, theoremata adduntur.
In libro quarto lineae curvae describuntur, ut spiralis Archimedea, conchois Nicomedis, quadratrix Dinostrati. De circulo sectionibus theoremata sequuntur.
In libro quinto Pappus librum Zenodori de figuris et superficiebus enarrat; ibi dicitur, ut area circuli maior sit, quam area omnium figurarum in eum inscriptarum. De corporibus rectis quaeque sequitur.
Liber sextus astronomicus est et multa opera astronomica perdita enarrat.
In libro septimo problema Pappi et theoremata Pappi et Guldini describuntur.
Liber octavus mechanicus est.
Notae
recensere- ↑ Pappus d'Alexandrie. La Collection Mathématique. Vol. 1—2. Lutetiae et Brugis 1933).
- ↑ De nominibus cf. Thomae Hobbes Quadratura Circuli, Cubatio Sphaerae, Duplicatio Cubi, breviter demonstrata, Londinii 1669.
- ↑ Commentaires de Pappus et de Théon d'Alexandrie sur l'Almageste / Ed. A. Rome. Vol. 1. Romae, 1931.
Bibliographia
recensere- Bernard A. Sophistic aspects of Pappus’ Collection // Archive for History of Exact Sciences, 2003, 57. P. 93—150. (Anglice)
- Cuomo S. Pappus of Alexandria and the mathematics of late antiquity. Cantabrigiae, 2000. (Anglice)
- Junge G., Thomson W. The commentary of Pappus on book X of Euclid’s Elements. Cantabrigiae, 1930. (Anglice)
- Knorr W. R. When circles don’t look like circles: an optical theorem in Euclid and Pappus // Archive for History of Exact Sciences, 1992, 44. P. 287—329. (Anglice)
- Моисеев Н. Д. Очерки истории развития механики. Moscuae, 1961. (Russice)
- Рыбников К. А. История математики. 2-е изд. Moscuae 1974. (Russice)
- Трель Г. В. О теории наклонной плоскости Паппа Александрийского // Вопросы истории естествознания и техники.1982.№ 3. С.98-102. (Russice)
- Стройк Д. Я. Краткий очерк истории математики. 4-е изд. Moscuae 1981. (Russice)
Nexus externi
recensere- Mathematicarum collectionum a Commandino facta versio, editio Venetiana princeps
- Eadem, edita Bononiae 1660;
- Eadem, edita Pisauri 1808.