Papirius Fabianus fuit rhetor et philosophus Romanus saeculi primi.[1] Quinti Sextii Patris discipulus, Senecae magister fuit. Neopythagoricus erat.

Wikidata Papirius Fabianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: unknown value;
Obitus: 1. saeculum;
Patria: Roma antiqua

Fabianus imprimis rhetor fuit. Eius magistri in rhetorica Arellius Fuscus et Rubellius Blandus[2] fuerunt. Seneca philosophus simplicem moderatamque eius facundiam diligebat[3].

Postea ad philosophiam versus est, et multa de philosophia, de rebus gestis, de scientiis naturalibus opera scripsit. Plinio Maiore iudicante, "naturae rerum peritissimus"[4] erat.

  1. Henri Bornecque, op.cit. in bibliographia, Seneca Maiore teste fruens, existimat Fabianum circa 35 a.C.n. natum esse. Probabiliter ante saeculum primum a.C.n. desinentem rhetorum fuisse, philosophum autem postea factum esse et usque ad Tiberium regnantem perrexisse.
  2. Seneca Maior, Controversiae, II, pr., 5 ; 2, 1, 10-13.
  3. Epistulae morales ad Lucilium, 100.
  4. Naturalis Historia, 36, 125.

Bibliographia

recensere
  • Henri Bornecque, Les Déclamations et les déclamateurs d'après Sénèque le père, Lille, 1902, pp. 185-186 (de Fabiano rhetore). (In linea)
  • Hoefig, De Papirii Fabiani philosophi vita scriptisque, Breslau, 1852 (de Fabiano philosopho).