Arellius Fuscus
Arellius Fuscus sive Aurelius Fuscus fuit rhetor, quo Ovidius[1],[2] et Plinius Maior usos esse magistro videntur. Papirius Fabianus quoque, unus ex Senecae magistris, eius discipulus fuit. Graece et Latine eleganter et facile declamabat. Plinius Maior in Historia naturali eum nominat, qui ergo saeculo primo a.C.n. exeunte aut saeculo primo p.C.n. ineunte floruisse censendus est.
Res apud Vicidata repertae:
Ex ordine equestri propter quamdam calumniam expulsus est; nam equitibus mala fama indui non licebat etsi falsa.
Notae
recensere- ↑ Luciano Perelli. Storia della letteratura latina. Paravia, 1984, p.224.
- ↑ William Smith. A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology. Londinium: John Murray, 1970.
Nexus externus
recensere- Pagina de Arellio Fusco in www.Perseus.tufts.edu (Anglice)
- Fuscus, Arellius in ReferenceWorks.brillonline.com (Anglice)