Aperire sectionem principem
Monocotyledones 
Ordo : Pandanales 
Familia : Pandanaceae 
Genus : Pandanus 
Species : P. christmatensis  
Pandanus elatus  
Ridl.[1]  

Pandanus elatus est dioecia zonae tropicae planta generis Pandani, in Insula Christi Natalis, in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali, endemica. Epitheton specificum ex suo habitu deducitur.[2]

DescriptioRecensere

Pandanus elatus est arbor erecta basalibus radicibus aerialibus, quae ad 20 m alta crescit. Folia sunt ad 3 m longa et 100 mm lata, atroviridia, aculeis marginalibus. Pandano christmatensi dissimilis, arbor dumeta confertim implicata non efficit.[2]

Distributio et habitatioRecensere

Arbor, tantum in Insula Christi Natalis inventa, in solis profundioribus in silva pluviali, aliquando in parvis lucis, crescere solet.[2]

TaxinomiaRecensere

Arbor cum Pandano leram, Insularum Andaman Nicobarque et meridianorum Sumatrae Iavaeque occidentalis litorum, arte conectitur.[2]

NotaeRecensere

  1. Ridley 1906.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Flora of Australia Online.

FontesRecensere

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!