Aperire sectionem principem
Monocotyledones 
Ordo : Pandanales 
Familia : Pandanaceae 
Genus : Pandanus 
Species : P. christmatensis  
Pandanus christmatensis  
Martelli[1]  
Synonyma
*Pandanus nativitatis Ridl.

Pandanus christmatensis est dioecia zonae tropicae planta generis Pandani, in Insula Christi Natalis, in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali, endemicus. Epitheton specificum ex suo conlocatione vernaculari deducitur.[2]

DescriptioRecensere

Pandanus christmatensis est parva arbor vel frutex, cui sunt radices aeriales, et qui ad 10 m altus crescit. Folia sunt 1–2 m longa et 50–80 mm lata, atroviridia, aculeis marginalibus. Inflorescentiae sunt albae bracteae. Fructus maturus est aurantiacus.[2]

Distributio et habitatioRecensere

Planta conferta dumeta in insulae ambulationibus marinis? (Anglice: marine terraces) saepe efficit, usitate prope mare, in expositis saxorum calcareorum rupibus solo carentibus. Crescit etiam sub mediterraneo silvae pluvialis aulaeo, praecipue in glara (scritha) saxorum calcareorum.[2]

TaxinomiaRecensere

Planta ad Pandanum tectorium, qui latam distributionem per regionem habet, arte conectitur, et Pandani platycarpi in Zanzibar simillima est.[2]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Martelli 1905.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Flora of Australia Online.

FontesRecensere