Bractea[1] est plantae pars; folium mutatum est, cuius in axilla flos aut inflorescentia sedet.

Plantae plures bracteas minores, quam folia cetera, habent; nonnullae et omnino bracteis carent (haec ebracteatae appellantur), nonnullae autem, ut Euphorbia pulcherrima vel Melampyrum nemorosum, bracteas magnas et laete coloratas habent.

Secundum formam bracteae distinguuntur acuminatae, concavae, ellipticae, lanceolatae, lineares, ovales, peltatae, petaloideae, oblongae, ovatae, squamiformes, subulatae etc.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere