Panagia Evangelistria Tenia (Graece: Παναγία Ευαγγελίστρια της Τήνου, "Sanctissima evangelista"; vel Μεγαλόχαρη της Τήνου, "Magna Gratia Teni") maximum est Graeciae sanctuarium Marianum, in urbe Teno in insula homonyma situm.

Panagia Evangelistria Tenia

Aedes circum iconem miraculosam aedificata est, quae secundum traditionem reperta erat, postquam virgo Maria monachae nomine Pelagia apparens locum indicavit, ubi icon sepulta erat. Icon fons multorum miraculorum vulgo creditur. Argento, auro gemmisque paene tota operta vulgo "Μεγαλόχαρη " ("Magna Gratia") vel simpliciter "Χάρη τής" ("Sua Gratia").

Icon primo post rem publicam Graeciam conditam die reperta est, qua re Panagia Evangelistria Tenia patrona Graecia declarata est. Icon tum a Luca evangelista facta esse credebatur et pecunia tota Graecia collecta ecclesia aedificata est, quae iconem tegeret. Ecclesia anno 1830 inaugurata ex tunc maximum peregrinationis Christianae in Graecia locus est, comparabilis Lapurdo in Francia aut Fátimae in Portugallia.

Ecclesia Annuntiationi Domini (die 25 Martii) dedicata est. Maximus dies festus autem est 15 Augusti, quo Ecclesiae Orthodoxae Dormitionem Beatae Mariae Virginis (Κοίμησις Θεοτόκου) celebrant.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Panagia Evangelistria Tenia spectant.