Ostreae pane involutae (Anglice variatim oyster loaf, oyster po' boys) est ferculum sub categoriis cibi prompti (quia cito paratur) et cibi viarii (propter portabilitatem) comprehendendum. Talis res modis diversis in Anglia sub nomine oyster loaf ("ostrearius panis"), in Ludoviciana appellatione oyster po' boys ("ostrearia pauperculorum") proponitur.

Oyster po' boys apud ganeam Domilise's(en) Novae Aureliae inlatum. Apponuntur zythum e radicibus(en) Barq's, liquamina e capsicis Tabasco et Crystal
Oyster po' boy slider (e gastronomia Ludoviciana et Coreana confectum) Chicagi in urbe inlatum

Anglicus panis ostrearius iam saeculo fere IX in textu Anglosaxonico Medicinali Anglico (Bald's Leechbook) relatus est: ibi homines morbo iecoris affecti ab osterhlafas inter alias res plures abstinere iussi sunt, sed quomodo osterhlafas eo aevo parati essent nescimus. Recentius in Anglia micae panis excavantur, ostreae cito frictae inseruntur, panis sic fartus statim comeditur. Eadem res Francogallice pain d'huîtres nuncupari solet. Novae Aureliae autem et ad litora sinus Mexicani panicellus modo hillae calentis incisus ostreis frictis impletur

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere