Musical scores are temporarily disabled.
Oompah in accordione? in C chorda maiore
cum basso alternante.

Oompah (Anglice), etiam oom-pah et umpah-pah scriptum, est adiunctio rhythmica in basso iterato, praecipue in grege musico sonata.[1] Haec textura sonorum haberi potest genus obstinatús, quod saepe a profundis instrumentis orichalcosis in gregibus ingredientibus efficitur.[2][3]

Eläkeläiset, grex Finnicus, hic in Germania vere 2004 visus, genus oompop perfungi solet.

Exemplar oompah plerumque sonatur a tuba gravisona quae inter radicem chordae et quintum (dominantem) alternat; qui sonus oom appellatur. Deinde pah in contratactibus ab instrumentis tonorum altiorum sonatur, sicut clarinet,? accordion,? et trombone?. Oompah saepe consociatur cum Volkstümliche Musik, genere musico Germanis gratissimo, et cum polca. In generibus tempore triplice ordinatis, sicut valsa, exemplar oompah-pah describitur.

Textura sonorum oompah etiam texturae sonorum a manu sinistra clavilistae in tempore pannoso et aliis generibus popularibus similes sunt.

Oliver!, ludus musicus popularis, carmen "Oom-Pah-Pah" continet, quod ex oompah appellatur.

Musici per variationem recentiorem carminibus pop et rock modo oompah canunt, inter quos greges Global Kryner (Austria) et Oompah Brass (Britanniarum Regnum), qui hunc modum perfunctionis oompop appellant.[4]

NotaeRecensere

  1. "Oompah," in Webster's Ninth New Collegiate Dictionary (Springfield, Massachusettae, 1985).
  2. "Oompah," in The Oxford Pocket Dictionary of Current English (2008).
  3. "Oompah" in YourDictionary, www.yourdictionary.com.
  4. "Oompah Brass" 
  Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!