Obsidio Continentalis
Obsidio Continentalis (Francice: blocus continental, Anglice: continental system) obstructio commercii contra Regnum Unitum fuit, quam Napoleo I imperator Francorum in castris imperiali Berolini decrevit. Ad usque annum 1814 mansit.
Causae
recenserePostquam e Trafalgari Pugna navali die 21 Octobris 1805 victrix exiit, Britannia maria Europae rexit et commercium Franciae impediebat. Praeterea merces Britanniae meliores quam Franciae fuerunt. Napoleo ideo consilium Britanniam invadendi dimisit et mercaturam Britannicam cum Europa impedire conabatur.
Leges Obsidionis
recensereNapoleo omnibus mercatoribus Europae commercio cum Britannia interdixit. Merces Britannici occupatae et mercatores eius regni in Francia capti sunt.
Effectus obsidionis
recensereIndustria Franciae quo decreto firmior facta est, praecipue vestium. Aliae fabricae autem ab invectionibus Britannicis pendentes magnum damnum habuerunt. Britannia nunc autem cum America et aliis civitatibus negotiabatur neque quid detrimenti cepit. Praeterea importatio clandestina valde crevit. Napoleo itaque anno 1810 omne litus Maris Germanici et partem litoris Baltici ad imperium suum annexit. Etiam Ludovicus I rex Nederlandiae et frater Napoleonis hanc ob rem depositus est. Frustra etiam Lusitaniam, socium Britanniae expugnare conatus est.
Finis Obsidionis
recensereAnno 1812 Alexander I imperator Russiae obsidionem Britanniae sustulit. Quae enim suum imperium magno damno affecerat. Hoc factum Napoleoni praetextu erat, ut Russiam invaderet. Anno 1813 Napoleo victus e Russia revertebat et anno 1814 primo depositus est. Quod fuit finis Obsidionis continentalis.