Nummulites
Nummulites est genus foraminiferorum, a Palaeocaeno usque ad hodiernum diem vivens.[1] Testae nonnullorum Nummulitum fossilium latitudinem usque ad 16 cm attingebant, unde et inter omnium maximos organismos unicellulares habentur.[2][3]
Ordo : Rotaliida
Familia : Nummulitidae
Genus : Nummulites
Lamarck, 1801
Descriptio
recensereTesta Nummulitum lenti vel nummo (unde et nomen) similis est. Extrinsecus simplex videtur, sed structura interna permulta elementa habet, cameras nempe septis separatas, certo ordine a prima usque ad novissimam dispositas. Habentur etiam trabeculae et granula.[4]
Species Nummulitum formas duplices triplicesve possident. Forma enim macrosphaerica (seu megalosphaerica), testam parvam sed primam cameram magnam habens, gametas producit, quibus coniunctis zygotum formatur. E zygoto forma microsphaerica, testam magnam sed primam cameram parvam habens oritur, e qua per sporas forma macrosphaerica iterum originem ducit. Apud nonnullas tamen species tres formae habentur, duae asexualiter se reproducentes, una sexualiter.[4]
Numerus specierum Nummulitum 130 excedit,[5] e quibus enumerari possunt Nummulites laevigatus, circa Lutetiam frequens, Nummulites gizehensis, in Oriente frequens, et Nummulites millecaput, omnium maximus.[4]
Historia investigationis
recenserePlinius, pyramides Aegyptiacas describens, eas ab “arena pura . . . lentis similtudine” circumdari memorat, quod ad testas Nummulitum refertur. Saeculo sexto decimo a Conrado Gesnero Nummulites quae communiter in agro Parisiensi inveniuntur tamquam “cochleae polythalamiae” describuntur,[6] postea a Iohanne Scheuchzero tamquam “lentes lapideae”.[7] Scientiarum naturalium cultores Nummulites ad Cephalopoda pertinere opinabant, antequam medio saeculo undevicesimo eos nonnisi unam cellulam habere intelligerent.[4]
Nummulites perutiles in stratigraphia sunt; eorum enim evolutio celeris aevum stratorum geologicorum dignoscere permittit.[4]
Bibliographia
recensere- Blondeau, A. (1972) Les Nummulites. Parisiis: Vuibert.
- Schaub, Ioannes (1981) Nummulites et Assilines de la Téthys paléogène. Taxinomie, phylogénèse et biostratigraphie. Mémoires suisses de Paléontologie, vol. 104–106.
Notae
recensere- ↑ Loeblich, Alfredus R., Jr. & Tappan, Helena (1964) Treatise on Invertebrate Paleontology. Part C, Protista 2, Sarcodina, chiefly ‘Thecamoebians’ and Foraminiferida. Geological Society of America & University of Kansas Press.
- ↑ Racey, Andreas (1992) The relative taxonomic value of morphological characters in the genus Nummulites (Foraminiferida). Journal of Micropalaeontology 11 (2): 197–209.
- ↑ Purton, Luisa M. A. & Brasier, Martinus (1999) Giant protist Nummulites and its Eocene environment: Life span and habitat insights from δ18O and δ13C data from Nummulites and Venericardia, Hampshire basin, UK. Geology 27 (8): 711–714. [Textus]
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 Blondeau, op. cit.
- ↑ Schaub, op. cit.
- ↑ Gesnerus, Conradus (1565) De rerum fossilium, lapidum et gemmarum maximè, figuris & similitudinibus liber : non solùm medicis, sed omnibus rerum naturae ac philologiae studiosis, vtilis & iucundus futurus. Tiguri.
- ↑ Scheuchzerus, Johannes Jacobus (1702) Specimen Lithographiae Helveticae Curiosae: quo lapides ex figuratis Helveticis selectissimi aeri incisi sistuntur & describuntur. Tiguri: Gessner.