Nukuoro est atollum in Insulis Carolinae et municipium civitatis Pohnpeiorum in Foederatis Micronesiae Civitatibus. Praeter Kapingamarangios, Nukuoro est australissimum reipublicae atollum. Numerus habitantium anno 2007 fuit 372, sed nonnulla centena insulanorum Pohnpeis habitant. Area, lacunam amplectens, est 40 km², cuius terra sicca est solum 1.7 km², divisa inter plus quam quadraginta perparvas insulas quae in septentrionalibus, orientalibus, australibusque lacunae lateribus patent. Maxima earum insularum est Nukuoro ipse, municipii caput, ubi plerique insulani habitant.

Nukuoro de caelo visum. Photographia a NASA die 31 Maii 2006 facta.

Lingua Nukuoroana, Kapingamarangianae simile, est una ex linguis Polynesiis, et cultura Nukuoroensis itaque est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Historia

recensere

Homines loci dicunt primos advenas qui Nukuoronem et Kapingamarangios consederunt ex Samoa saeculo duodevicensimo advenisse. Inter eos fuisse Vavem Hauhagamoem Regem. Eius patrem, Matuamahios Regem, aegrotasse et moribundum fuisse. Ei fuisse duos filios: Vavem, maiorem natu, et alium filium, sine nomine.

Nexus externi

recensere

Formula:Polynesia

 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!