Novem poetae lyrici a doctis apud Alexandriam delecti sunt e veteribus Graecorum poetis lyricorum, ad conservandos libros suos in bibliotheca.

Illi clarissimi poetae fuerunt:

Haec enumeratio bis inter epigrammata anonyma Anthologiae Palatinae reperitur, numeris 9.184 (Πίνδαρε, Μουσάων ἱερὸν στόμα, καὶ λάλε Σειρήν) et 9.571 (Ἔκλαγεν ἐκ Θηβῶν μέγα Πίνδαρος, ἔπνεε τερπνά). Illius versionem Latinam Hugo Grotius composuit quae sic sonat:

Pindare Musarum sacra vox, et garrula Siren
Bacchylidae, Sapphûs et Venus Aeolia;
Scriptaque Anacreiontis, Homerica quique fluenta,
Stesichore, in lyricum tam bene vertis opus;
Dulcis et ante alias tu charta Simonidis, et tu
Ibyce, cui flores Suada dat et pueri;
Ensis et Alcaei dominantum sanguine tincte,
Dum sanctis patriae legibus obsequeris;
Et face virginea flagrans Alcmanis aëdon,
Desinit in vobis, coeperat unde lyra.[1]

Notae recensere

Nexus interni