Non Angli sed angeli
"Non Angli sed angeli" sunt verba ex responsione papae Gregorii I refecta, qui, si hac traditione fides reponenda sit, pueros Anglos Romae vidit statimque Angliam ad religionem Christianam convertendam statuit. Fabula in duobus fontibus antiquissimis (saec. VIII ineunte, Gregorio iam centum annos mortuo) enarratur, multis rebus discrepantibus, principalibus autem immutatis. In Libro de vita Gregorii papae a monacho anonymo Witebiensi anno circiter 715 scripto sic refertur:
- Est igitur narratio fidelium, ante praedictum eius pontificatum, Romam venisse quidam de nostra natione forma et crinibus candidati albis. Quos cum audisset venisse, iam dilexit vidisse eosque almae mentis intuitu sibi adscitos, recenti specie inconsueta suspensus et, quod maximum est, Deo intus adminente, cuius gentis fuissent inquisivit. . . . Cumque responderent, "Anguli dicuntur illi de quibus sumus," ille dixit, "Angeli Dei." Deinde dixit, "Rex gentis illius, quomodo nominatur?" Et dixerunt, "Aelli." Et ille ait, "Alleluia: laus enim Dei esse debet illic." Tribus quoque illius nomen de qua erant proprie requisivit, et dixerunt, "Deirae." Et ille dixit, "De ira Dei confugientes ad fidem" (Liber de vita Gregorii papae 9).
Beda autem, qui (haud longe a Vitebia distans, sed lecturae eius libri expers) Historiam suam anno fere 731 confecit, multo plenius et fabulosius ibi refert:
- Dicunt, quia die quadam cum, advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse, ac vidisse inter alia pueros venales positos candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Britannia insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogavit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: "Heu, pro dolor!" inquit, "quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat!" Rursus ergo interrogavit, quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille: "Bene," inquit; "nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa provincia de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene," inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo appellatur?" Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari" (Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 2.1).
Post Bedam rerum gestarum scriptores multi eandem fabulam alii aliter retractaverunt.
Bibliographia
recensere- Bertram Colgrave, ed., The Earliest Life of Gregory the Great (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1968) pp. 90-91, 144-45.
- Carolus Plummer, ed., Venerabilis Baedae Historiam ecclesiasticam (Oxonii: e typogr. Clarendoniano, 1896) vol. 1 p. 80; vol. 2 pp. 72-73, 389-90.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.