Nicolaus Tesla
Nicolaus Tesla (Serbice Никола Тесла, Nikola Tesla natus 10 Iulii 1856; mortuus 7 Ianuarii 1943) fuit inventor, ingeniarius mechanicus, et ingeniarius electricus Serbicus. Electricitati mercatoriae augendae consuluit, et ob multa res inventas in disciplina electromagnetismi saeculis undevicensimo exeunte vicensimoque ineunte bene noscitur. Opus eius Conversionem Industrialem Alteram promovit.


Obitus: 7 Ianuarii 1943; Hell's Kitchen
Patria: Imperium Austriacum, Kingdom of Hungary, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Никола Тесла
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: no value
Memoria
Sepultura: Nikola Tesla Museum, Belgrade, Serbia
Vita Recensere
Nicolaus Tesla natus est Smiljan in vico tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti die 10 Iulii anno 1856 in familia sacerdotis Orthodoxi. In schola technica Graecae in urbe et ab anno 1875 ad annum 1880 in Universitate Pragensi studebat.
Ad annum 1882 sicut ingeniarius societatis telephonicae Budapestini, annis ab 1882 ad 1884 in societate Edisoniana Lutetiae, et post emigrationem in Civitates Foederatas (anno 1884) in officinis Edisonianis et Westinghouse laborabat.
Tesla multa experimenta cum electricitate perfecit, multas machinas electricas creavit, praecipue motorem currentis? electrici alternantis? et transformatrum Teslanum, anno 1891. Anno 1893, primum translatorem radiophonicum construxit.
Tesla etiam fuit coniecturabilis inventor multarum supermachinarum bellicarum, ex quibus praeclarissima Death Beam ('Fulmen Mortis') est.
Obiit Novi Eboraci die 7 Ianuarii anno 1943.
Nexus interni
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Teslam spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- Francicus situs interretialis de Nicolao Tesla.
- БОГОМОЛОВА, Валентина. 2004. "Никола Тесла (Nikola Tesla): Гений-одиночка или безумец опередивший своё время?" apud NTPO. (Russice).