Nicolaus Lauda
Nicolaus vulgo Niki Lauda (natus die 22 Februarii 1949 Vindobonae, mortuus die 20 Maii 2019 Turici) fuit Austriacus aurigator maxime notus. Ter palmam in Cursus autocinetorum formula prima tulit, annis 1975, 1977 et 1984. Nonnulli confirmant eum annis 1970 et 1980 in toto orbe terrarum clarissimum istius athleticae artis fuisse.
Vita
recensereAnno 1968 prima vice cursibus montanis particeps erat. Anno 1970 autem ad formulam tertiam, anno 1971 ad formulam secundam ascendit. In prima classi certaminum talium autem anno 1971 in Austria se praesentavit. Post unum annum seriem completam annualem raedis March fecit, quae autem non tam bene evenit. Raedis BRM autem anno 1973 puncta vincere potuit. Anno 1974 raedis Ferrari in Hispania Bataviaque omnes superavit. Isto anno inter omnes collegas quartus quoad puncta fuit.
Anno 1975 certaminum tredecim nonies e vicibus primis evolare licuit et quinquies palma lata est. In fine victor anni coronatus est ante dominum Regazzoni Helveticum. Anno 1976 autem in Germania gravissime vulneratus septimanis octo post in concursibus mire reapparuit. Cum tunc Iacobus Hunt Britannicus titulo victoris laurearetur, anno 1977 iterum Nicolaus Lauda successum maximum adipisci potuit.
Anno 1978 mutatio in stabulum Brabham devenit antequam anno 1979 demissionem suam coram publico annuntaret ob nauseam taediumque. Attamen biennio post disportum iterum petivit et revera, anno 1984 ante Alanum Prost Francogallum in suggesto laureandorum stetit. Annis inter 1982 et 1985 currus domus McLaren praetulit. Post cursum honorum autoraedariorum se vectioni aeriae dedicavit. Societatem aeronauticam condidit cui nomen Lauda Air. Anno 2000 munus id deposuit et societas Austrian Airlines res Nicolai Lauda perpetuabat. Anno 2003 Lauda ipse denuo artem volandi complexus societatem NIKI Luftfahrt fundavit.
Nihilominus tamquam expertus in rebus cursus autocinetorum spectantibus activus erat, e.g. pro canali televisifico Germanico RTL et in Italia velut commentator et consiliarius technicus pro domo Ferrari, denique apud Jaguar. Anno 1996 autobiographiam praetitulatam Das dritte Leben vulgavit.
Bibliographia
recensere- Helmut Zwickl: Niki Lauda. Reportage einer Karriere. Ueberreuter, Vindobonae/Heidelbergae 1975, ISBN 3-8000-3133-7.
- Peter Lanz: Niki Lauda. Ein Lebensbild. Nymphenburger Verlag, München 1983, ISBN 3-485-01782-5.
- Peter Lanz: Niki Lauda. Der Weg zum Triumph. Ullstein Taschenbuchverlag, Francofurti/Berolini/Vindobonae 1984, ISBN 3-548-34292-2.
- Ernst Hofbauer: Ich pfeif’ auf Österreich. Tricky Nikis Heimniederlage. Ibera, Vindobonae 2001, ISBN 3-85052-121-4.
- Martin G. Wanko: Die Wüste lebt! Der Tag an dem Niki Lauda starb. Edition Keiper, Graecii 2008, ISBN 978-3-9502516-0-9.
- Erich Breinsberg: Der Niki, der Keke und das Genie aus der Vorstadt. Egoth Verlag, Vindobonae 2009, ISBN 978-3-902480-58-3.
- Hartmut Lehbrink: Niki Lauda – von außen nach innen, 1949–2019. 2. Auflage. Delius Klasing, Bileveldiae 2019, ISBN 978-3-667-11749-6.
- Maurice Hamilton: Niki Lauda. Die Biografie: „Es ist nicht einfach, perfekt zu sein“, Edel Books, Hamburgi 2020, ISBN 978-3-8419-0725-7.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Lauda spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Biographia eius. In: Mercedes AMG F1 Team
- Michaela Seiser: Niki Lauda. Einzelkämpfer am Limit. In: FAZ, 6.4.2009
- Was sind überhaupt Freunde? In: Süddeutsche Zeitung, 9.7.2010
- Hedi Schneid: Niki Lauda ist tot: Ein Leben in der Pole-Position. Necrologium in: Die Presse, 21.5.2019
- Sonus Nicolai Lauda[nexus deficit] e Mediatheca Austriaca