Wikidata-logo.svg Nicolaus L'vov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus L'vov: imago
Nativitas: 4 Maii 1753; Torsocia
Obitus: 22 Decembris 1803; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: anthropologus, Linguista, poëta, architectus, musicographus, actor

Familia

Coniunx: Maria Alexeevna Dyakova
Proles: Vera Lvova

Vide etiam paginam discretivam: L'vov

Nicolaus Alexandri filius L'vov (Russice Николай Александрович Львов), natus 4 Maii[1] anno 1753 in villa Nikol'skoie-Čerenčitsy prope Torsociam et 22 Decembris anno 1803[2] Moscuae mortuus, fuit architectus Russicus moris Palladiani necnon poeta, interpres, historicus, botanista Russicus.

Ecclesiam cathedralem Borisi et Glebi Torsociae construxit necnon Prioratum aliaque in horto regali Gatschinae, Ecclesiam Trinitatis in vico Alexandrovskoie (nunc in Petropoli), Kulitsch et Pascha dictam, villam Gabrielis Derzhavin ad Fontankam flumen Petropolitanum, villam Vvedenskoie ad Zvenigorodiam multaque alia.

Annales Ruthenos edebat.

Ecclesia sanctae Catharinae Valdaiensis, a Nicolao L'vov constructa

Maria Alexii filia D'iakova, uxor Nicolai L'vov, soror uxorum Gabrielis Derzhavin et Basilii Kapnist fuit.

NotaeRecensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 15 Maii Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 3 Ianuarii 1804 Gregoriano.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Grove Art


  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!