Basilius Basilii filius Kapnist (Russice Василий Васильевич Капнист, tr. Vasilij Vasil'evič Kapnist; Ucrainice Василь Васильович Капніст, tr. Vasyl' Vasyl'ovyč Kapnist; natus familia nobili originis Graecae die 12 Februarii[1] 1758 in pago Velikaja Obuchovka vel Velyka Obuchivka tunc gubernii Kioviensis Imperii Russici et nunc regionis Poltavensis Ucrainae, mortuus die 28 Octobris[2] 1823 in pago Kibincy vel Kybynci tunc gubernii Poltavensis Imperii Russici et nunc regionis Poltavensis Ucrainae) fuit poeta (auctor odarum, elegiarum, saturarum atque ludorum scaenicorum) et activista Ucrainicus Russicus.

Wikidata Basilius Kapnist
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Kapnist: imago
Basilius Kapnist: imago
Basilius Kapnist: subscriptio
Basilius Kapnist: subscriptio
Nativitas: 12 Februarii 1758; Velyka Obukhivka
Obitus: 28 Octobris 1823, 1823, 10 Novembris 1823; Kibintsi
Patria: Imperium Russicum, Hetmanatus Cosacicus

Familia

Genitores: Vasyl Kapnist; Sofya Dunina-Borkovskaya
Coniunx: Alexandra Alexewna Djakowa
Proles: Semyon Kapnist, Ivan Kapnist, Aleksey Kapnist

Memoria

Sepultura: Myrhorod Raion

Alexandra Alexii filia D'iakova, uxor Basilii Kapnist, soror uxorum Nicolai L'vov et Gabrielis Derzhavin fuit.

Anno 1815 in Colloquio verbo Russico faventium Homerum imitatione versus bylinarum (trochaeis septem pedum sine rimis) vertere proposuit; initium carminis sexti sic vertit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Kapnist spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия •