Nicolaus Hussovianus
Nicolaus Hussovianus (Albaruthenice Мікола Гусоўскі, Polonice Mikołaj Hussowski), c. annum 1470 natus et c. annum 1533 mortuus, humanista et poeta Latinus originis Polonicae vel Albaruthenicae temporis Magni Ducatus Lituaniae fuit. In familia venatoris natus est. C. annum 1518 sacerdos Catholicus factus est et notarius Cancellariae Apostolicae in Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1521 episcopum suum Erasmium Ciołek in Romam secutus est; a Leone X pontifice ibi accepti sunt. Erasmius Romae de peste mortuus est, Hussovianus domum revertit. Cracoviae post annum 1522 habitabat, ubi vaivoda Nicolaus Radivillus[1] Leoni X vavatonem bisontis bonasi mittere volebat; ad quem donum carmen notissimum Hussoviani de bisonte appositum est. Leo X autem mortuus est et donum non accepit; tum carmen Bonae Sfortiae dedicatus est. Scripsit etiam Hussovianus carmina de Nova et Miranda de Turcis Victoria, De vita et gestis Divi Hyacinthi aliaque.
Notae
recensere- ↑ Radivilli (Albaruthenice Радзівілы, Polonice Radziwiłłowie) gens est Magni Ducatus Lituaniae notissima, cf. de eos in Lituanicarum Societatis Jesu historiarum provincialium parte prima (Vilnae 1768), vel Sarbievii In nuptias Alberti Radivilli idyllion (Opera posthuma, Varsaviae 1769, p. 22).
Nexus externi
recensere- Carmen de statura, feritate ac venatione bisontis Hussoviani in Беларуская палiчка (idem in Europeana)
- Nova et miranda de Turcis victoria Hussoviani in Vicifonte
- De vita et gestis Divi Hyacinthi Hussoviani in bibliotheca Posnaniae
- Carmina Hussoviani in editione 1892, bibliotheca Gedani (p. 72)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Hussovianum spectant. |
Bibliographia
recensere- J. Pelczar, Mikołaj Hussowski, jego życie i dzieła. Ustęp z dziejów humanizmu w Polsce, Cracovia 1900. (Polonice)