Nicolaus Fëdorov
Nicolaus Theodori filius Fëdorov (Russice Николай Фёдорович Фёдоров, tr. Nikolaj Fëdorovič Fëdorov; natus die 26 Maii [7 Iunii] 1829 in pago Ključi tunc gubernii Tamboviensis et nunc regionis Resaniensis, mortuus die 15 [28] Decembris 1903 Moscuae) fuit bibliothecarius et philosophus Russicus Christianus Orthodoxus.
Obitus: 15 Decembris 1903, 28 Decembris 1903; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Familia
Vita et opera
recensereNicolaus Fëdorov, filius illegitimus ducis Pauli Ioannis filii Gagarin, Tamboviae in gymnasio et Odessae in facultate iuridica Lycaei Richelieu educatus, initio in variis urbibus Russiae Europaeae ut magister historiae geographiaeque, et dein Moscuae ut bibliothecarius favebat operi. Vitam asceticam traxit, proprietatem quamlibet (intellectualem quoque) peccatum esse putans.
Fuit unis e conditoribus philosophiae cosmismi Russici. Putabat homines mortuos auxilio scientiae revivandos, et planetas alias ad usum inhabitandi illorum tradendas esse. Opinione eius, radix immortalitatis humanae futurae et transhumanismi Trinitas est.
Bibliographia
recensere- Семёнова С. Г. Философ будущего века. Николай Фёдоров. Moscuae: Пашков дом, 2004.
- Семёнова С. Г. Николай Фёдоров: Творчество жизни. Moscuae: Советский писатель, 1990.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Nikolaj_Fedorov Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • • Internet Encyclopedia of Philosophy |
- Pagina interretialis VIAF
- Pagina de Nicolao Fëdorov Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Situs interretialis, Nicolao Fëdorov dedicatus (Russice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |