Neuharlingersiel
Neuharlingersiel est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Esens commune generale coniunxit. Ad Neuharlingersiel et vici Altharlingersiel, Ostbense atque Seriem pertinent.
Locus: 53°42′0″N 7°42′0″E
Numerus incolarum: 1 067
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereNeuharlingersiel, qui vicus anno 1693 conditus est, cum hoc loco cataracta (Germanice Siel) aedificata est, olim pars ducatus Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit, tum ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Neuharlingersiel Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Neuharlingersiel pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1968 vici supra dicti cum Neuharlingersiel consociati sunt et anno 1972 Neuharlingersiel pars Esens communis generalis factum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Neuharlingersiel spectant. |