Esens
Esens est oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Esens commune generale coniunxit; sedes administrationis Esens oppidum est. Ad Esens et vicus "Benser Siel" pertinet, qui ad Mare Germanicum situs est.
Locus: 53°38′49″N 7°36′46″E
Numerus incolarum: 7 517
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Neuharlingersiel, Stedesdorf, Moorweg, Holtgast
Tabula aut despectus
Historia
recensereOppidum circa annum 800 conditum esse videtur, ab anno 1600 pars ducatus Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit, tum ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Esens Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Esens pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in regionem venerunt. Anno 1972 vicus Benser Siel consociatus est et Esens pars Esens communis generalis factum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Esens spectant. |