Spiekeroog est commune Saxoniae Inferioris, insula ad Insulas Frisicas Orientales pertinens et pars Circuli Widmundensis est.

Wikidata Spiekeroog
Res apud Vicidata repertae:
Spiekeroog: insigne
Spiekeroog: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°46′19″N 7°41′49″E
Numerus incolarum: 858
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Spiekeroog

Gestio

Procuratio superior: Circulus Widmundensis

Geographia

Superficies: 18.15 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Neuharlingersiel

Tabula aut despectus

Spiekeroog: situs
Spiekeroog: situs
Spiekeroog insula ex occidente visum.
Tabula geographica insulae Spiekeroog anno 1805 confecta.

Commeatus

recensere
 
Ferroviaria musealis Insulae Langeoog, quae equis vehitur.

A portu insulae usque ad annum 1981 ad vicum ferroviaria parva incolas et hospites per 600 metra portavit. Nunc peregrinatores soli ea utuntur. Aeroportus autem insulae deest, autocineta prohibita sunt.

Historia

recensere

Spiekeroog anno 1398 nomine "Spiekeroch" primo in actis desciptum est. Primo pars Frisiae Occidentalis fuit. Annis 1744 - 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Spiekeroog Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 Periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Spiekeroog ad circulum Widmundensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.

Cives clari

recensere
  • Wernher de Braun (1912 - 1977), machinator, hic scholam frequentabat.
  • Ioannes Rau (1931 - 2006), praeses Germaniae, fuit civis honoris causa Spiekeroog.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Spiekeroog spectant.