Wikidata Naphtali Daggett
Res apud Vicidata repertae:
Naphtali Daggett: imago
Nativitas: 8 Septembris 1727; Attleboro
Obitus: 25 Novembris 1780; Novus Portus

Officium

Munus: Minister religionis

Consociatio

Religio: Congregationalism in the United States

Memoria

Sepultura: Grove Street Cemetery

Naphtali Daggett (natus die 8 Septembris 1727, mortuus Novo Portu die 25 Novembris 1780) fuit educator et professor Americanus.

VitaRecensere

Naphtali Daggett Attleburgi in oppido Massachusettensi anno 1727 natus est. Doctoris insigne apud Universitatem Yalensem anno 1748 consecutus est.[1] Post tres annos pastor Ecclesiae Presbyterianae Smithtown in oppido Insulae Longae factus est. Anno 1755, in urbem Novum Portum rediit, locum Universitatis Yalensis, ubi educatori Thomae Clapp auxilio fuit. Die 4 Martii 1756 delecti viri Universitatis Yalensis eum "primum professorem" universitatis (Anglice first professor) fecerunt. Praeses universitatis pro tempore ab anno 1766 fuit, Thoma Clapp se a magistratu abdicato, usque ad annum 1777.[2] Anno 1779, bello libertatis Americanae conflato, milites Angli Novum Portum obsiderunt, et Daggett impetus armatos temptavit, sed ab hostibus captus est. Die 25 Novembris 1780, occisus est ab militibus Angliae.[3] Corpus in coemeterio Grove Street in oppido ubi necatus sepultum est.

NotaeRecensere

  1. Kelley, Brooks Mather. (1999), Yale: A History, p. 62.
  2. Steiner, Herbert Christian. (1893). History of Education in Connecticut, p. 115.
  3. Welch, Lewis, et al. (1899), Yale, Her Campus, Class-rooms, and Athletics, p. 410.

BibliographiaRecensere

  • Kelley, Brooks Mather, Yale: A History, Yale University Press, Novi Porti, 1999.
  • Steiner, Herbert Christian, History of Education in Connecticut, U.S. Government Printing Office, Vasingtoniae D.C., 1893.
  • Welch, Lewis Sheldon; Camp, Walter, Yale, Her Campus, Class-rooms, and Athletics, L. C. Page and Co., Bostoniae, 1899.