Mustela nivalis
Mustela nivalis est mammal carnivorum, minima familiae Mustelidarum. In hemisphaerio septentrionali, nominatim in quibusdam partibus Civitatum Foederatarum Americae, Canada, tota fere Europa nonnullis insulis exceptis, oris Africae septentrionalissimae, Russia, Kazachstania necnon in aliquibus aliis Asiae partibus, vivit. Simillima est mustelae ermineae, quae paulum mustelam nivalem magnitudine superat.
Subspecies in regionibus meridionalibus viventes maiores sunt speciebus septentrionalibus. Longitudo corporis marium in medio est 130—260 millimetrorum, feminarum autem 114—204 mm. Pondus minimorum marium est 36 tantum grammatum, maximorum autem usque ad 250 gr. Feminarum pondus est a 29 gr ad 117 gr.
Plerumque rodentia, praesertim mures, cricetos, gerbilinas, sed nonnumquam etiam lepores, aves et ova avium venatur.
Imagines
recensere-
Pelle hiemali induta
-
Mustela nivalis eskimo
Notae
recensere- ↑ Tikhonov, A., Cavallini, P., Maran, T., Kranz, A., Herrero, J., Giannatos, G., Stubbe, M., Conroy, J., Kryštufek, B., Abramov, A., Wozencraft, C., Reid, F. & McDonald, R. (2008). Mustela nivalis. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mustelam nivalem spectant. |
Vide "Mustelam nivalem" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France |