Murus telonarius Berolinensis
Berliner Zoll- und Akzisemauer, Latine forte Murus telonarius Berolinensis, fuit urbis murus usque ab medio saeculo XVIII usque ad medium saeculum XIX.
Hic murus e contrario priorum murorum atque fortificationum non praesidii causa aedificatus est sed custodiae. Ad murum fuerunt portae telonariae ubi vectigal in mercimoniis trans murum vectandis exigebatur. Murus prohiberet ne clam merx exportaretur vel importaretur.
Tum urbis milites prohiberentur ne signa desererent.
Deinde Iudaeis urbem intrare prohibitum erat nisi primum per portam vallis rosarum et tum ab usque anno 1750 per portam Prinslaviensem e septentrione et per portam Hallensem e meridie. Has ad portas Iudaei in tabulas referendi erant.
Portae muri sunt haec:
- Porta Hallensis (ad meridiem et occidentem spectans, quae porta Halam Saxonicam ducit)
- Porta Anhaltina
- Porta Potestampiensis, Potestampium ducit.
- Porta Brandenburgensis, Brandenburgum ducit.
- Porta Trabis Inferioris
- Porta Nova (ad occidentem et septentrionem spectans)
- Porta Arausionis castrorum, quae ad Arausionis castra ducit.
- Porta Hamburgensis, quae Hamburgum ducit.
- Porta Rosarum Vallis
- Porta Amoeniensis
- Porta Prinslaviensis, quae ad civitatem Prinslaviensem ducit.
- Porta Regia (ad septentrionem et orientem spectans)
- Porta Lantsbergensis
- Porta Francofurtensis, quae Francofurtum Viadrinum ducit
- Porta Stralaviensis
- Porta Trabis Superioris (ad meridiem et occidentem spectans, ibi est Pons Trabis Superioris.)
- Porta Slesiensis, quae ad Slesiam ducit.
- Porta Coepeniciensis, quae Copenicum ducit.
- Porta Cotbusiensis, quae Cotbusium ducit.
- Porta Aquaria, quae sita est in fossa Luisianensi