Porta Cotbusiensis Germanice Kottbusser Tor Berolini est nomen areae publicae atque urbis regionis atque stationis ferriviariae metropolitanae in Monte Crucis. Nonnumquam haec regio etiam Klein-Istanbul appellatur vel "Constantinopolis Minor" quia ibi multi Turci habitant.

Statio ferriviaria elevata et aditus stationis subterraneae

Historia recensere

Hic olim saeculis XVIII et XIX porta muri teloniarii fuit ubi via Cotbusium versus incepit. Ea via appellatur vicina portae parte via, parte autem a porta longinquius remota agger Cotbusiensis.

Commeatus recensere

Hic est statio ferriviaria lineae metropolitanae elevatae numero 1 et subterraneae numero 8. Proxima statio lineae 8 meridiem versus est Fori Arminiani.

Coordinata geographica recensere

52° 29′ 57″ Sept., 13° 25′ 5″ Ort.

Pinacotheca recensere