Mrs. Lovett (scilicet "Domina Lovett") est persona ficticia, in multis versionibus historiae Sweeney Todd ut adfinis eius apparens. In nonnullis coniectionibus, Mrs. Lovett et Mr. Todd sunt quoque amantes. Nomen Dominae Lovett saepissime esse Nellie dicitur, etiam autem Margery, Maggie, Sarah, Shirley, Wilhemia, Claudetta appellata est.

Mrs. Lovett artocrata coquit venditque, ex victimis Domini Todd, "tonsoris diabolici," facta, ad sese de paupertate detrahendam. Pronuntiat artocrata eius esse "optima Londini" (compone hoc dictum ad quod ante dicebat quam victimis uti inceperit: se gemebat enim facere pessima artocrata Londini).

Mrs. Lovett videtur competitrix habere, Mrs. Mooney, quae felibus ad artocrata coquenda utitur, sed non est clarum utrum est certamen verum an Mrs. Lovett rationes falsas sibi fingit.

In nonnullis versionibus, criminibus eius Toddque compertis, Mrs. Lovett mortuum acciet?; in aliis, eam necat Todd.

Helena Bonham Carter, quae Mrs. Lovett in pellicula anno 2007 pervulgata egit, se dixit agere personam tamquam olim meretrix fuisset.