Moly
Mōly (-yos, n.), sive litteris Graecis μῶλυ, est nomen divinum herbae salutariae in Odyssea Homerica notae, "radice quidem nigrae, lacti autem similis florem".[1] Ibi enim Odysseus refert sibi deum Hermen moly dedisse ut a pharmacis Circae protectus sit.
Gaius Plinius Secundus in Naturali historia haec de moly refert:
Clarissima herbarum est Homero teste quam vocari a dis putat moly, et inventionem eius Mercurio adsignat contraque summa veneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa Pheneum et in Cyllene Arcadiae tradunt specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepae, folio scillae, effodi autem non difficulter. Graeci auctores florem eius luteum pinxere, cum Homerus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum medicis qui et in Italia nasci eam diceret adferrique e Campania autumni aliquot diebus, effossam inter difficultates saxeas, radicis XXX pedes longae ac ne sic quidem solidae, sed abruptae.[2]
Notae
recensereFontes antiqui
recensereBibliographia
recensere- Opera antiquiora
- 1558 : Petrus Andreas Matthiolus, Epistola de bulbocastaneo, oloconitide, mamira, traso, moly, doronico, grano zelin, zedoaria, zurumbeto, carpesio et aliis. Pragae (Textus apud Google Books)
- Eruditio
- Suzanne Amigües, "Des Plantes nommées moly" in Journal des savants (1995) no. 1 pp. 3-29
- Jenny Clay, "The Planktai and Moly: Divine Naming and Knowing in Homer" in Hermes vol. 100 (1972) pp. 127-131 JSTOR
- Andreas Plaitakis, Roger C. Duvoisin, "Homer's moly identified as Galanthus nivalis L.: physiologic antidote to stramonium poisoning" in Clinical Neuropharmacology vol. 6 (1983) pp. 1–5
- John M. Riddle, "Byzantine Commentaries on Dioscorides" in Dumbarton Oaks Papers vol. 38 (1984) pp. 95-102 ad p. 100 [1]
- Urbanus Godofredus Siberus, Moly Hermetis herbam ... offert. Sneebergae, 1699 (Textus apud Google Books) Textus alius
- Jerry Stannard, "The Plant Called Moly" in Osiris vol. 14 (1962) pp. 254-307 JSTOR
- Daniel Wilhelmus Trillerus, Moly Homericum detectum, cum reliquis ad fabulam Circaeam pertinentibus [dissertatio]. Lipsiae, 1716 (Textus apud Google Books)
- Georgius Wolffgangus Wedelius, Propemticon inaugurale De moly Homeri in specie. Ienae, 1713 (Textus apud Google Books)
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |