Milliardum
Milliardum [1] (-i, neutr.) (etiam miliardum) nomen numeri 1 000 000 000 = 109 (decem ad nonam potentiam dignatum vel evectum). 1 Milliardum aequale mille Millionibus. Mil(l)iardum sive mil(l)iartum verbum Latinitatis mediaevalis est.
Secundum Gulielmum Budé milliartum cum sensu compendiario adhibebatur. Nomen erat numeri 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam dignatum vel evectum). Gulielmus Budé usum milliarti explicare conatur, afferendo, exemplorum causa, aliquas abbreviaturas numericas e veteribus scriptoribus collectas, quibus compendiariam notationis viam explanat.[2] Numeratio Romana sine dubio reiteratis abbreviaturis efficiebatur, non solum in manuscriptis, sed etiam in operis impressis. Mille et centena millia, praeter alia nomina numerica, mente subiiciebantur, cum nomina essent et conventione et usitatione plane firmata.
Milliartum paucis post saeculis significatione relativa definiri incepit, scl. id mille milliones in seipso esse, ex tunc putabatur, cum mathematici, per progressionem systematis Nicolai Chuquet, saeculis XIX et XX currentem, nisi sunt ut ratio numerandi stabilis fieret, modo ut permagni numeri aptius nominari possent. Hodiernis temporibus milliartum, sibi mille milliones esse vellens, denuo Latine redditum est milliardum, ex forma currente apud Francogallicos.
In lingua Anglica in CFA et usque ab 1974 saepissime etiam in Britannia milliardum billio appellatur secundum scalas breves. Ibi ergo milliardum appellatur billio. Secundum autem scalas longas, quae in aliis terris, imprimis in illis Europae, billio est 1 000 000 000 000 = 1012 (decem ad duodecimam potentiam evectum), id est millio milliones vel millio quadratus vel mille milliarda.
Milliardum ergo semper 109 in scalis longis sibi vult. Paene numquam autem huius numeri nomen milliardum in lingua Anglica Americana in usu est et interea rare in sermone Anglico Britannico. Secundum dictionarium Anglicum Oxoniensem vulgo Oxford English Dictionary vocabulum milliardi a verbo Latino post classicum aevum orso, quod est "milliartum", derivatum est. [3]
Secundum Brennum Regan in Voce Latina [4] 109 anni "aeon" (aeonis, masc.) nominantur.
Etiam praefixum "giga" milliardum indicat.
Tabula
recensereMilliarti, et milliardi positiones, una cum eius definitionibus diversis, necnon cum similibus numeris, infra in tabula demonstrantur. Ecce vero Tabulam confusionis numericae dilucidariam:
Numerus | Nomen | Systema Numerationis | Notatio Arabica | Definitio |
---|---|---|---|---|
1012 | Milliartum (Francogallice: Milliart)[5] | Praxis calculatoria medioaevalis (historialis) | 1 000 000 000 |
Unus bi(mi)llio (vel unus millio millionum) abbreviatus. Expressio compendiaria magnitudinis mille millium millionum (vel millionis millionum), qua utebatur in arte calculatoria. |
1012 | Milliartum[6] (antea: Bimillio) | Scala longa Jacobi Peletier (historialis) | 1 000 000 000 000 | Mille millia millionum. Nonnunquam cum milliardo confusum. |
1012 | Byllio | Scala longa Nicolai Chuquet (historialis) | 1 000 000 000 000 | Unus millio millionum. |
1012 | Billio (Anglice: Billion) | Scala longa Britannica (ex officio obsoleta) | 1 000 000 000 000 | Mille millia millionum. Synonymus: bimillio. |
1012 | Trillio (Francogallice: Trillion)[7] | Scalae breves (nunc usitatae) | 1 000 000 000 000 | Mille billiones vulgo nominati in scalis brevibus. |
1012 | Billiardum (Francogallice: Billiard) | Scala brevis Gulielmi Le Blond | 1 000 000 000 000 | Mille milliarda. |
1012 | Bimilliare (Francogallice: Bimilliar) | Scala brevis Francisci Le Gendre | 1 000 000 000 000 | Mille milliaria. |
1012 | Milliacea (Francogallice: Milliasse)[8] | Scala Barremista (Scala longa particularis) | 1 000 000 000 000 | In Arithmetica verbum milliacea primo, trillionem; postea, billionem significabat. In sermone autem vulgari, per extendendam significationem, quilibet numerus permagnus, incertus, immensurabilis, haudque computabilis.[9] |
109 | Milliare (indecl.) (Francogallice: Milliar) | Scala longa Iacobi Peletier (historialis) | 1 000 000 000 | Mille milliones. Plerunque milliardi synonymus.[10] |
109 | Milliare (indecl.) (Francogallice: Milliar) | Scala brevis Francisci Le Gendre | 1 000 000 000 | Mille milliones. |
109 | Milliardum (Francogallice: Milliard)[11] | Scalae longae Europaeiae (nunc usitatae) | 1 000 000 000 | Mille milliones. Nonnunquam cum milliarto confunditur. |
109 | - | Scala longa Britannica (ex officio obsoleta) | 1 000 000 000 | Mille milliones. |
109 | Billio (Francogallice: Billion)[12] | Scalae breves (nunc usitatae) | 1 000 000 000 | Billiones vulgo nominati in scalis brevibus. |
Notae
recensere- ↑ Латинско-русский и русско-латинский словарь для учащихся. — М.: ООО «Дом Славянской книги», 2012. ISBN 978-5-91503-099-1, p. 206.
- ↑ Gulielmus Budaeus, De Asse et partibus eius libri quinque. Lutetiae Parisiorum: Calcographia Ascensiana, 1514, f.93: "decem myriadum miriadas: quod uno verbo nostrates abaci studiosi milliartum appellant, quasi millionum millionem." Hodie millio millionum billio, et mille milliones milliardum ab scalis longis recte utentibus nominatur. Verbum milliartum, eiusque varians milliardum, cum illo sensu a Gulielmo Budé relato (scl. billionis abbreviatorio) obsoletum evasit. Verbum abacus, de quo Gulielmus Budé mentionem fecit, currente saeculo XVI praxim arithmeticam, vel artem calculatoriam in seipsa significabat: metonymice ergo adhibebatur, id est, instrumentum (quamvis obsoletum) pro arte dicebatur. Praeterea, ars arithmetica algorismus nominabatur, id est, artis obiectum pro disciplina referebatur (V. Iudocus Clichtoveus, Praxis numerandi certis quibusdam regulis constricta. In: Iabobus Stapulensis, Epitome compendiosaque introductio in libros arithmeticos divi Severini Boetii. Lutetiae Parisiorum: Volphgangus Hopilius et Henricus Stephanus, 1503, ff. 33 et 45). Pauco post tempore, exeunte saeculo XVI, verbum abacus obsoletum fiebat in praxi arithmetica.
- ↑ Confer: en:Names of large numbers
- ↑ Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati 42/2006/166, p. 480
- ↑ Maxime vitanda est confusio cum milliardo.
- ↑ Maxime vitanda est confusio cum milliardo.
- ↑ Potius esset quadrimille, cum necessarium sit mille eiusque quartam potentiam designare. Quamvis idea magni mille servetur in suffixo -illio, praefixum tri- non designat quartam basis mille potentiam, quam exprimi necesse est.
- ↑ E praefixo -aceus praefixa Francogallica -az et -as derivantur; e praefixo -acea, praefixa -ace, et -asse. Ex quo substantiva Francogallica quae finiuntur in -as genere sunt masculina, et in -asse, feminina.
- ↑ Dictionnaire Universel François et Latin. Lutetiae Parisiorum: Compagnie des Libraires Associes, 1752, Tome 5, Col.569.
- ↑ Dictionaire Critique de la Langue Française, Tome II. Massiliae: Jean Mossy, 1787, p.658.
- ↑ Maxime vitanda est confusio cum milliarto.
- ↑ Potius esset trimille, cum necessarium sit mille eiusque tertiam potentiam designare. Quamvis idea magni mille servetur in suffixo -illio, praefixum bi- non designat tertiam basis mille potentiam, quam exprimi necesse est.