Michael Nesterov
Michael Basilii filius Nesterov (Russice: Михаил Васильевич Нестеров, tr. Michail Vasil'evič Nesterov; natus 19 Maii[1] 1862 Ufae, mortuus 18 Octobris 1942 Moscuae) fuit pictor Russicus et Sovieticus.
Obitus: 18 Octobris 1942; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria
Biographia
recensereMichael Nesterov Ufa in urbe in familia mercatoris natus est. Educatus est annis 1877 – 1881 atque 1884 – 1886 in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi (eius magistri ibi fuere Basilius Perov et Alexius Savrasov) et annis 1881 – 1884 in Academia Artium Petropolitana. Ab anno 1896 Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur) et ab anno 1900 Mundi artis socius fuit.
Nesterov, ut plurimum Moscuae et annis 1890 – 1910 Kioviae habitans, picturas historicas et effigies creabat. Multae eius picturae, e.g., Visio puero Bartholomeo («Видение отроку Варфоломею», annis 1889 – 1890), Sancta Ruthenia («Святая Русь», annis 1901 – 1906), etc., res Christianas tractant. Michael Nesterov de musivis ecclesiae cathedralis Salvatoris Petropolitanam "ad sanguinem" dictam creandis participavit.
Tempore Sovietico in Russia Nesterov praesertim sicut anthropographus laborabat et effigies artificium (Verae Muchinae, etc.) et virorum scientiae (quorum fuit, e.g., Ioannes Pavlov) creavit. Etiam topias pinxit.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 31 Maii Gregoriano.
Fons
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Nesterov spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art |