Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Metastasis cerebralis est cancer, qui in cerebrum filias ab corporis parte alia posuit, ita cancer secundarius dicitur. Nimirum, ut metastasi cerebrali cellulae cancri primarii insunt. Metastases cancris cerebri propriis (primariis) numero frequentius sunt.

Metastasis cerebralis de cancri pulmonis origine. Imago per IRM facta; Iuxta metastasem regio obscura et irregularis et magna, metastasem cingens, oedema perifocale (accumulationem umoris) indicat.

Symptomata non uniformia sunt et loco vel locis pendent. Suspecti tamen sint aegroti oncologici cum symptomatis novis neurologicis vel moribus animi mutatis.

Saepe cancri primarii sunt pulmonum[1], mammarum[2], neoplasmatum urogenitalium, osteosarcomatum, melanomatum[3].

Diagnosis iconismo medico, imprimis IRM ope instituere potest. Et neurochirurgiae et radiationis instar, tractatio difficilis restat, at immunotherapia[4] cum inhibitorum ALK, EGFR, BRAF velut ICI (anticorporum) medicamenta nova eventus melius facere videntur[5].

NotaeRecensere

  1. Spagnuolo A., Muto M., et al. (Dec 2019). "The optional approach of oncogene-addicted non-small cell lung cancer with brain metastases in the new generation targeted therapies era". Translational lung cancer research 8 (6): 1134-51 
  2. Raghunath A., Desai K., Ahluwalia M. (Feb 2019). "Current Treatment Options for Breast Cancer Brain Metastases". Current treatment options in oncology 20 (3) 
  3. Soffietti R., Rudā R., Mutani R. (Oct 2002). "Management of brain metastases". Journal of neurology 249 (10): 1357-69 
  4. Han R. H., Dunn G. P., et al. (Nov 2019). "The impact of systemic precision medicine and immunotherapy treatments on brain metastases". Oncotarget 10 (62): 6739-53 
  5. Franchino F., Rudà R., Soffietti R. (May 2018). "Mechanisms and Therapy for Cancer Metastasis to the Brain". Frontiers in oncology 8 (161) 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Societas Americana cancrum cerebri de metastasum cerebralium (Anglice)
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!