Metallum nigrum
Black metal (Anglice, 'metallum nigrum') est subgenus musicae ut dicitur metallicae. In Norvegia, maxime septentrionali civitate Scandinaviae, creatum est et primum ex subtypis musicae metallicae in sese philosophicam rationem sumpsit. In nomine Metalli Nigri multa scelera in Norvegia et in Scandinavia facta sunt.
Historia et philosophia
recensereIn philosophia metalli nigri sunt elementa a nonnullis misanthropica putata, praecipue Nihilismi, Satanismi, et Paganismi. In Norvegia primi greges metalli nigri Mayhem, Immortal, Emperor, et Burzum fuerunt. Burzum[1] est grex cuius fundator fuit Varg Vikernes; ille valde famosus fit quod necavit Euronymum (alias Øystein Aarseth), qui chitaram electricam in grege Mayhem sonaverat. Hoc ob scelus Vikernes in carcere nunc est. Praeter haec in Norvegia et in Finnia sunt qui in nomine Vikernensis persequebantur greges Power saepe etiam homosexuales.
Musica
recensereIn musica metalli nigri voces ita ferae sunt ut harmoniam non adsequantur. Greges metalli nigri de antiqua religione pagana septentrionali, de rebus antichristianis, etiam de Nazismo canunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Burzum significat "obscuritas" in lingua Mordoris.
Bibliographia
recensere- Moynihan, Michael; Søderlind, Didrik (2003) [1998]. Lords of Chaos: The Bloody Rise of the Satanic Metal Underground (revised and enlarged ed.). Los Angeles, CA: Feral House. ISBN 0-922915-94-6
- Moynihan, Michael; Søderlind, Didrik (1998). Lords of Chaos: The Bloody Rise of the Satanic Metal Underground (first ed.). Venice, CA: Feral House. ISBN 0-922915-48-2
- Olson, Benjamin Hedge (May 2008). I Am the Black Wizards: Multiplicity, Mysticism and Identity in Black Metal Music and Culture. Bowling Green State University
- Kristiansen, Jon (2011). Metalion: The Slayer Mag Diaries. New York: Bazillion Points Books. ISBN 978-0-9796163-4-1
- Kahn-Harris, Keith (2007). Extreme Metal: Music and Culture on the Edge. Oxford; New York: Berg. ISBN 978-1-84520-399-3