Menora (Hebraice מְנוֹרָה [menoˈra] 'lychnuchus', 'candelabrum') est candelabrum septem luminaribus curuscans, quod inter maxima religionis Iudaicae signa numeratur. Quamvis ex antiquitate incertum est, ubi sit aut quomodo deleta sit, tamen ex repertis archaeologicis ac fontibus litterarum vera menorae species restitui licet.

Pars aedificii cum menora, synagoga Ostiae antiquae.
Menora, pars praedae Titi, in arcu triumphali Romae.

Contra in feriis octo dierum nomine Encaeniorum candelabrum octo luminum in usu est.

Menora in Bibliis

recensere

Moyses, ut in Bibliis narratur, in monte Sinai a Deo iussus est sanctuarium portabile (tabernaculum) constituere. Ad singula utensilia cultui necessaria conficienda et descriptio datum et exemplar caeleste monstratum est. Unum horum untensiliorum fuit candelabrum ((Ex 25, 31-39):

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.
35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

Postea Terra Promissa occupata instrumenta tabernaculi in templum Hierosolymitano integrata, post Hierosolyma anno 587 a.C.n. a rege Nabuchodonosore II occupata amissa sunt.

Novam menoram aliquando Captivitate Babylonica finita factam esse Flavius Iosephus testatur, qui eam in Antiquitatibus Iudaicis describit. Hanc Titus imperator Romanus, postquam anno 70 rebellionem Iudaeorum oppressit, Romae in triumpho secum contulit, ut in arcu eius videtur.

Bibliographia

recensere
  • Jens Voß (1993). Die Menora. Gestalt und Funktion des Leuchters im Tempel zu Jerusalem. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-525-53763-8.
  • Rachel Hachlili (2001). The Menorah, the Ancient Seven-armed Candelabrum: Origin, Form, and Significance. Bostoniae/Coloniae Agrippinae: Brill Leiden. ISBN 90-04-12017-3.
  • Ludwig Berger (2005). Der Menora-Ring von Kaiseraugst. Augst: Römermuseum. ISBN 3-7151-0036-2.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Menoram spectant.